ANNALES MARBACENSES[1]

 

1212. Ipso tempore facta est nugatoria quaedam expeditio, pueris et stultis hominibus sine aliqua discretione signum crucis arripielntibus curiositatis causa potius quam salutis. Pergebannt autem de utroque sexu pueri et puelle, non solum minores. sed etiam adulti, nupte cum virginibus, euntes vacua crumena, non solum per totam Alemanniam, sed etiam per partes Galliarum et Burgundie.

Nec retineri poterant ullo modo a parentibus et amicis, quin totis conatibus iter illud arriperent, in talltum ut passim per villas et agros, relictis instrumentis suis et hiis quae tunc pre manibus habebant, transeuntibus se sociarent. Et sicut ad tales novitates sepe et de facili credula, turba sumus, multi quidem arbitrati sunt hec non de levitate mentis, sed per divinam inspirationem fieri et ex quadam pietate; unde et subveniebant eis in expensis, victum et necessaria ministrantes. Clericis autem et aliis quibusdam quibus erat mens sanlior contradicentibus et iter illud vanum et inutile iudicantibus,  vehementer laici resistebant, dicentes clericos esse incredulos ipsosque propter invidiam et avariciam huic facto se opponere magis quam propter veritatem et iusticiam. Sed quoniam omne negotium quod sine libramine rationis et sine vigore consilii fuerit inchoatum non bonum sortitur exitum: postquam hec stolida multitudo pervenit ad partes Ytalie, diffusi sunt et dispersi per civitates et oppida, quorum multi ab indigenis terre detenti sunt in servos et ancillas. Alii dicuntur venisse ad mare; qui seducti a nautis et marinariis transvectique ad alias partes terrarum remotas. Reliqui vero pervenientes Romam , cum viderent, quod non poterant habere processum utpote nulla fulti auctoritate, tandem laborem suum cognoverunt esse frivolum et inanem, et tamen a voto crucis minime fuerunt absoluti preter pueros infra annos discretionis existentes et eos quos senium deprimebat. Sic ergo decepti et confusi redire ceperunt; et qui prius gregatim et per turmas suas et numquam sine cantu celeumatis transire solebant per terras, modo singillatim et in silentio, nudipedes et famelici redeuntes facti sunt omnibus in derisum, quia plurime virgines rapte et florem pudicicie sue amiserunt.

 

CHRONICA ALBRICI MONACHI TRIUM FONTIUM[2]

 

Expeditio infantium satis miraculose undique convenientium facta est hoc anno. Primo venerunt a partibus castri Vindocini Parisius. Qui cum essent circiter 30000, Massiliam quasi mare contra Sarracenos transituri pervenerunt. Ribaldi vero ipsis associati et mali homines ita totum exercitum infecerunt, quod quibusdam pereuntibus in mari, quibusdam venundatis, pauci de tanta multitudine sunt reversi. De illis tarnen quicunque inde evaserunt dedit papa preceptum, ut cum ad etatern pervenerunt, tanquam cruce signati mare transirent. Itaque traditores istorum infantium dicuntur fuisse Hugo Ferreus et Guilelmus Porcus, mercatores Massilienses. Qui cum essent navium rectores, debebant sicut eis promiserant causa Dei, absque pretio eos conducere ultra mare. Et impleverunt ex eis septern naves magnas; cumque venissent ad duas dietas in mari ad insulam sancti Petri ad rupem, que dicitur Reclusi, orta tempestate due naves perierunt, et omnes infantes de illis duabus a navibus submersi sunt, et - ut dicitur - post aliquot annos papa Gregorius IX. ecclesiam novorum Innocentum in eadem insula fecit et 12 prebendarios instituit; et sunt in illa ecclesia corpora infantium, que mare ibi proiecit, et adhuc integra ostenduntur peregrinis. Traditores autem reliquas quinque naves usque Bugiam et Alexandriam perduxerunt, et ibi omnes infantes illos principibus Sarracenorum et mercatoribus vendiderunt. De quibus califas 400 in parte sua emit, omnes clericos, quia ita eos ab aliis segregare voluit, inter quos erant 80 presbiteri, et honestius omnes suo more tractavit. Iste est califas, de quo superius dixi, quod in habitu clerici Parisius studuit et ea que nostra sunt ad plenum didicit, et iste iam de novo panem camelinum sacrificare omisit. Eodem itaque anno, quo infantes venundati sunt, congregatis principibus Sarracenorum apud Baldach, 18 infantes in eorum presentia diverso genere martirii interfecerunt, eo quod fidem christianitatis relinquere nul1o modo voluerunt, sed reliquos in servitute diligenter nutrierunt. Qui vidit et fuit unus de predictis clercis, quos califas in parte sua emit, fideliter retulit, quod nullum omnino de predictis infantibus audivit christianitate apostatare. Duo quoque supradicti traditores Hugo Ferreus et Guilelmus Porcus postea venerunt ad principem Sarracenorum Sicilie Mirabellum, et cum eo traditionem imperatoris Frederici facere voluerunt, sed imperator de eis dante Deo triumphavit et Mirabellum cum duobus filiis et istos duos traditores in uno patibulo suspendit, et post annos 18 huius expeditionis, - addidit qui hoc retulit, - quod Mascemuch de Alexandria adhuc bene custodiebat 700, non iam infantes, sed fortioris etatis homines. 

 



[1] Annales Marbacenses, ed. H. Bloch. In: MGH Scr. Rer. Germ. 9:VII-XXI.

[2] Albrici monachi Trium-Fontium Chronicon, ed. P. Scheffer-Boichorst. In: MGH SS 23.